HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXCIV: Quod apparuit Thomae

#Joan. XX

Cumque evanuisset ab eis, rediit Thomas. Dixeruntque alii ad eum: Vidimus Dominum. Qui dixit se non crediturum, nisi videret et tangeret cicatrices vulnerum. Post dies autem octo cum essent discipuli intus, et Thomas cum eis, stetit Jesus in medio januis clausis, et ait Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus, et latus, et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas: Dominus meus, et Deus meus, scilicet es tu. Et ait Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti; beati qui non viderunt, et crediderunt. Tamen quidam dicunt Thomam tantum vidisse, nec ausum tangere, quia Christus tantum dixit, quia vidisti me. Sed quia visus pro quolibet sensu poni solet, potest dici vidisti, id est tetigisti, praesertim quia Dominus dixerat: Infer digitum tuum huc, et vide. Haec et alia fecit Jesus ad robur fidei nostrae, et multa quae non leguntur in Evangelio.